- XERXES I
- XERXES IPersarum Rex, filius Darii secundogenitus, et Cyri ex Atosâ filia nepos, Artabazani fratri maiori, natô Parre nondum Rege, antelatus, An. 269. Urb. Cond. Aegyptum subegit, Achaemene fratre illi praefectô. Dein 170. hominum myriadibus, h. e. decies septies centenis milibus per totum quinquennium contractis, Graeciae bellum intulit. Quam tantam hominum turbam cum ex editiore specula aspexisset, teneriter fertur lacrimâsse, quod post centum annos ex tanto hominum numero nemo esset superfuturus. Tantum autem habuit navium apparatum, ut totum Hellespontum operirer, et Asiam Europae ponte coniungeret; Athon praeterea montem a contmente abscidit. Plin. l. 4. c. 10. Lucan. l. 2. v. 672.Tales fama canit tumidum super aequora XerxemConstruxisse vias: multum cum pontibus aususEuropamaque Asiae, Sestonque admovit Abydo,Incessitque fretum rapidi super Hellesponti,Non Eurum Zephyrumque timens, quum vela, ratesqueIn medium deserret Athon. ------ ------Propert. l. 2. Eleg. 1. v. 22.Xerxis et imperiô bina coisse vada.Victus demum apud Thermopylas a 4. hominum milibus, navale quoque certamen cum Themistocle tentavit, a quo simihter apud Salaminem superatus; cum antea tota maria classe sterneret, vix parvulâ cymbâ effugit, relictô Mardonià praefectô, qui et ipse, re in Boeotia infeliciter gestâ, cum paucissimis in Persidem se recepit. Demum, cum se otio socordiaeque, relictâ militiâ, tradidisset, praeminm genus luxuriae novum invenientibus proposuit, Valer. Max. l. 9. c. 1. ex. ext. 3. Quamobrem a suis spretus. paucis post annis, ab Artabano praefecto suo, An. 287. Urb. Condin regia inter ficitur, cum regnâsset annos 8. Nominis interpretationem quaere in Artaxerxes. Herodot. l. 7. et. 8. Diodor. Iustin. l. 2. c. 10. 11. s. Plut. etc Ei successit Artaxetxes, quô natus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.